Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 9

1 quæ ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis quæ audiebat interesset, 2 amens metu per ego te inquit, fili, quæcumque iura liberos iungunt parentibus, precor quæsoque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda velis. 3 paucæ horæ sunt intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextræ dextras iungentes, fidem obstrinximus,—ut sacratas fide manus digressi a conloquio extemplo in eum armaremus? 4 ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale,—ut eam ear ipsam mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum? 5 sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt. unus adgressurus es Hannibalem? 6 quid illa turba tot liberorum servorumque? quid in unum intenti omnium oculi? quid tot dextræ? torpescent in amentia illa? 7 voltum ipsius Hannibalis, quem quern armati exercitus sustinere nequivere, quem horret populus Romanus, tu sustinebis? ut ab aliis auxilia desint, 8 me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis? atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est. sed hic hie te deterreri sine potius quam illic vinci; valeant preces apud te meæ, sicut pro te hodie valuerunt. 9 lacrimantem inde iuvenem cernens medium conplectitur atque osculo hærens non ante precibus abstitit quam pervicit ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale. 10 tum iuvenis ego quidem inquit quam patriæ debeo pietatem exsolvam patri. tuam doleo vicem, cui ter proditæ patriæ sustinendum est crimen, 11 semel cum defectionem inisti ab Romanis, iterum iterumn cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendæ Romanis Capuæ mora atque impedimentum es. 12 tu , patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe. 13 hæc cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑