Titus Livius, Ab urbe condita
1 inde P. Ualerius iterum T. Lucretius consules facti. iam Tarquinii ad Lartem Porsennam, Clusinum regem, perfugerant. ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, 2 nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. satis libertatem ipsam habere dulcedinis. 3 nisi quanta ui ciuitates eam expetant tanta regna reges defendant, æquari summa infimis; nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat, in ciuitatibus fore; adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimæ. 4 Porsenna cum regem esse Romæ <tutum>, tum Etruscæ gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu uenit. 5 non unquam alias ante tantus terror senatum inuasit; adeo ualida res tum Clusina erat magnumque Porsennæ nomen. nec hostes modo timebant sed suosmet ipsi ciues, ne Romana plebs, metu perculsa, receptis in urbem regibus uel cum seruitute pacem acciperet. 6 multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. annonæ in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi alii in Uolscos, alii Cumas. salis quoque uendendi arbitrium, quia impenso pretio uenibat, in publicum omne sumptum, ademptum priuatis; portoriisque et tributo plebes liberata, ut diuites conferrent qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos educent. 7 itaque hæc indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem ciuitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, 8 nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando uniuersus senatus fuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
