Titus Livius, Ab urbe condita
1 quo creati sunt die, eo — sic enim placuerat patribus — magistratum inierunt, sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius, 2 penes quem fasces erant, “dic, Sp. Postumi,” inquit. qui ubi surrexit, eodem illo vultu, quo sub iugum missus erat, 3 “haud sum ignarus” inquit, “consules, ignominiæ, non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua ignominiosæ pacis. 4 ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quæ non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo, de quo rettulistis, paucis peragam; quæ sententia testis erit, mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi, 5 qua tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicqum quicquam ex ea præterquam corpora nostra debentur Samnitibus. 6 dedamur per fetiales nudi vinctique; exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet, quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum. 7 interea consules exercitum scribere, armare, educere placet nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditione nostra perfecta erunt. 8 vos, di inmortales, precor quæsoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium, T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, 9 at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse sponsione infami obligates, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; 10 novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum velitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt.” 11 quæ ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit homines, ut modo vix crederent illum eundem esse Sp. Postumium, qui auctor tam foedæ pacis fuisset, 12 modo miserarentur, quod vir talis etiam præcipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptæ pacis. 13 cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Mælio tribunis plebis, 14 qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, 15 restituerentur, neque se pro eo, quod spondendo pacem servassent exercitum populi Romani, poenam ullam meritos esse neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
