Titus Livius, Ab urbe condita
2 insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C. Servilium Ahalam tertium Q. Servilium L. Verginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M. Sergium iterum. his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri præsidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est. 3 minus militum periit, quia præter ægros lixarum in modum omnes per agros vicinasque urbes negotiabantur. 4 nec Veiis melius gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum. 5 hi duo Etruriæ populi, quia proximi regione erant, devictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, 6 Falisci propria etiam causa infesti, quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Veios accessere. 7 forte ea regione qua M.' Sergius tribunus militum præerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam Etruriamn omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani Rotnani crediderant. eadem opinio Veientes in urbe concitavit. 8 ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur; concursantesque cum huc hue atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere vim ac tueri se ab exteriore poterant hoste. 9 una spes erat si ex maioribus castris subveniretur, ut diversæ legiones aliæ adversus Capenatem ac Faliscum, aliæ contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris præerat Verginius, privatim Sergio invisus infestusque. 10 is , cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum. 11 huius adrogantiam pertinacia alterius æquabat, qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste quam vincere per civem maluit. 12 diu in medio cæsi milites; postremo desertis munitionibus perpauci in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt. ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea præesse legatos placuit. 13 acta deinde in senatu res est certatumque inter collegas maledictis. pauci rei publicæ, plerique huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia occupaverat, adsunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
