Titus Livius, Ab urbe condita
1 his magno opere lætus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut præsidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subvectio erat, divideret. 2 ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret, 3 alii ignarum, belli quæ in dies fortuna novaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea, quæ mox repeti non possent. 4 simul enim cessit possessione Dii, excitavit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse, quæ prius culpa amissa forent. 5 audita enim profectione consulis regressus Dium, quæ disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus. 6 fluit ex valle Olympi montis, æstate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram præaltas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque præcipitis. 7 hoc flumine sæptum iter hostis credens extrahere relicum tempus æstatis in animo habebat. 8 inter hæc consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum mittit. 9 abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni inminente positum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
