Titus Livius, Ab urbe condita
1 accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese. 2 ceterum multo plura præsens audivit, quam in absentem iacta erant; et graviores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M’. Iuventius Talna et Cn. Aufidius. 3 ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probris diem dixerunt. 4 senatus iussu Chalcidensibus Q. Mænius prætor respondit, quæ bene meritos sese et ante et in eo bello, quod geratur, de populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse. 5 quæ facta a C. Lucretio fierique ab L. Hortensio prætoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri voluntate senatus quem non posse existimare, qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse populum. 6 Romanum pro libertate Græciæ, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici paterentur? 7 litteras se ad L. Hortensium prætorem daturos esse, quæ Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in servitutem liberi venissent, ut eos conquirendos primo quoque tempore restituendosque in libertatem curaret; sociorum navalium neminem præter magistros, in hospitia deduci æquum censere. 8 hæc Hortensio iussu senatus scripta. munera binum milium æris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quæ eum Brundisium commode perveherent. 9 C. Lucretium, ubi dies, quæ dicta erat, venit, tribuni ad populum accusarunt multamque deciens centum milium æris dixerunt. 10 comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum condemnarunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
