Titus Livius, Ab urbe condita
1 comitia deinde habita. consules creati C. Claudius Pulcher Ti. Sempronius Gracchus . et postero die prætores facti P. Ælius Tubero iterum C. Quinctius Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn. Cornelius Scipio C. Valerius Lævinus . 2 Tuberoni urbana iurisdictio, Quinctio peregrina evenit, Numisio Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem provincia consularis facta. 3 [Gracchus eam sortitur, Histriam Claudius.] Scipio et Lævinus Galliam in duas divisam provincias sortiti sunt. 4 idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit, qui in his provinciis bellum concivissent. 5 postero die legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati erant, et L. Minucius Thermus , qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum venit. ab his edoctus est senatus, quantum belli eæ provinciæ haberent. 6 moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quæ et censores et priores consules fatigaverant, tandem in senatum introductæ. 7 summa querellarum erat, cives suos Romæ censos plerosque Romam commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possent. 8 Fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Pælignique querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectu militum dare. 9 genera autem fraudis duo mutandæ viritim civitatis inducta erant. lex sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant. 10 nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in eam condicionem, ut manumitterentur, mancipio dabant, libertinique cives essent; et quibus stirpes deesset, quam relinquerent, ut cives Romani fiebant. 11 postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant. 12 hæc ne postea fierent, petebant legati, et ut redire in civitates iuberent socios; deinde, ut lege caverent, ne quis quem civitatis mutandæ causa suum faceret neve alienaret, et si quis ita civis Romanus factus esset, civis ne esset. hæc impetrata ab senatu.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
