Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 8

1 hunc annum — seu tribunos modo seu tribunis suffectos consules quoque habuit — sequitur annus baud haud dubiis consulibus M. Geganio Macerino iterum, 2 T. Quinctio Capitolino quintum consule. idem hic annus censuræ initium fuit, rei a parva origine ortæ, quæ deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinæque Romanæ penes ear eam regimen, in senatu equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius magistratus, ius publicorum privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent. 3 ortum autem initium est rei, quod in populo per multos annos incenso neque differri census poterat neque consulibus, cum tot populorum bella imminerent, operæ erat id negotium agere. 4 mentio inlata apud senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custodiæque tabularum cura, cui arbitrium formulæ censendi subiceretur. 5 et patres quamquam rem parvam, tamen, quo plures patricii magistratus in re publica essent, læti accepere id, quod evenit, futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum, qui præessent, ipsi honori ius maiestatemque adicerent; 6 et tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii quam speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in parvis quoque rebus incommode adversarentur, baud haud sane tetendere. 7 cum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis præfecit. censores ab re appellati sunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑