Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum in hoc statu ad Ambraciam res esset, legati ab Ætolis Phæneas et Damoteles cum liberis mandatis decreto gentis ad consulem venerunt. nam prætor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, 2 alia infestam oram navibus hostium esse, alia Amphilochos Dolopiamque a Macedonibus vastari, nec Ætolos ad tria simul diversa bella occursantis sufficere, convocato concilio Ætoliæ principes, quid agendum esset, consuluit. 3 omnium eo sententiæ decurrererunt, ut pax, si posset, æquis, si minus, tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum susceptum; 4 Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terræ ultra iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli? 5 Phæneas et Damoteles quod e re Ætolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent, agerent; quod enim sibi consilium aut cuius rei electionem a fortuna relictam? 6 cum his mandatis legati missi orare consulem, ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociæ, nolle dicere iniuriis, 7 miseriis certe coactæ insanire; non plus mali meritos Ætolos Antiochi bello, quam boni ante, cum adversus Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam relatam sibi, nec nunc immodice poenam iniungi debere. ad ea consul respondit magis sæpe quam vere umquam Ætolos pacem petere. imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent; 8 non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, 9 excessisse. Ætolos nisi inermes de pace agentes non auditurum se; 10 arma illis prius equosque omnis tradendos esse, deinde mille talentum argenti populo Romano dandum, cuius summæ dimidium præsens numeretur, si pacem habere vellent. ad ea adiecturum etiam in foedus esse, ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostis habeant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
