Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum hæc in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies. itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio Romam venit. 2 is in senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset, 3 quoque statu provincia esset, questus est cum patribus conscriptis, quod tanto bello una secunda pugna tam feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus honos. 4 postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent. prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum adlatas esse inter se pugnantis, 5 eoque dilatam esse consultationem, ut præsentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese, ut consul, qui sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid, cum ipsi veniendum esset, deduceret eum secum Romam, 6 cum etiam verius esset Ti. Sempronio imperiur imperium habenti tradi exercitum quam legato: 7 nunc videri esse amotum de industria, qui, si ea, quæ scripsisset, præsens diceret, et arguere coram, et, si quid vani adferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset. 8 itaque nihil eorum, quæ postularet consul, decernendum in præsentia censere. 9 cum pergeret nihilo segnius referre, ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros, si de ea re fieret senatus consultum, dixerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
