Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 8

1 Scipionem, velut iam debellato, quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticæ oppugnandæ intentum, iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli; 2 modicisque præsidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. 3 primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu in Magnos — ita vocant — campos subiectos ei tumulo degressus succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit. 4 et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt; 5 quarto die in aciem utrimque descensum est. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit; equitatum Italicum ab dextro cornu, ab lævo Numidas Masinissamque opposuit. 6 Syphax Hasdrubalque Numidis adversus Italicuum Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis Celtiberos in mediam aciem adversus signa legionum accepere. 7 ita instructi concurrunt. primo impetu simul utraque cornua, et Numidæ et Carthaginienses, pulsi; nam neque Numidæ, maxima pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam recenti super cetera victoria terribilem sustinuere. nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat, 8 quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis, neque spes veniæ ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis oppugnatum in Africam venissent. 9 igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur; omnibusque in eos versis aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal præceperunt. fatigatos cæde diutius quam pugna victores nox oppressit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑