Titus Livius, Ab urbe condita
1 Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et vacua vidit castra, vocatos ad contionem Locrenses graviter ob defectionem incusavit; 2 de auctoribus supplicium sumpsit bonaque eorum alterius factionis principibus ob egregiam fidem adversus Romanos concessit. 3 publice nec dare nec eripere se quicquam Locrensibus dixit; Romam mitterent legatos; quam senatus æquum censuisset, eam fortunar fortunam habituros. 4 illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futures, quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint. 5 ipse Pleminio legato præsidioque, quod arcein arcem ceperat, ad tuendam urbem relicto, cum quibus venerat copiis Messanam traiecit. ita superbe 6 et crudeliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus post defectionem ab Romanis fuerant, ut modicas iniurias non æquo modo animo pati sed prope libenti possent; 7 verum enim vero tantum Pleminius Hamilcarem præsidii præfectum, tantum præsidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia superaverunt, ut non armis, sed vitiis videretur certari. 8 nihil omnium, quæ inopi invisas opes potentioris faciunt, prætermissum in oppidanos est ab duce aut a militibus; in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandæ contumeliæ editæ. 9 iam avaritia ne sacrorum quidem spoliatione abstinuit, nec alia modo templa violata, sed Proserpinæ etiam intacti omni ævo thensauri, præterquam quod a Pyrrho, qui cum magno piaculo sacrilegii sui manubias rettulit, spoliati dicebantur. 10 ergo sicut ante regiæ naves laceratæ naufragiis nihil in terram integri præter sacram pecuniam deæ, 11 quam asportaverant, extulerunt, tum quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili vertit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
