Titus Livius, Ab urbe condita
1 Philippus mærebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam. 2 in concilio autem dissimulans ægritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nulli loco nec tempori defuisse, quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet; 3 sed vix rationem iniri posse, utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum: sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum. 4 sed non semper felicem esse fugam, nec pro difficili id bellum habendum, in quo si modo congressus cum hostibus sis, viceris. 5 quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi; brevi et victoriam baud haud dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum quam spe pugnaturos. 6 læti regem socii audierunt. reddidit inde Achæis Heræam et Triphyliam; Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse finium satis probabant, restituit. 7 inde navibus acceptis ab Achæis — erant autem tres quadriremes et biremes totidem — Anticyram traiecit. 8 inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos ut adiungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum, profectus ad Erythras Ætolorum, quæ prope Eupalium sunt, escensionem fecit. 9 baud haud fefellit Ætolos: nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniæ atque Apolloniæ fuit, in silvas montesque refugit; 10 pecora, quæ inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa. 11 cum ceteraque præda Nicia prætore Achæorum Ægium misso, cum Corinthum petisset, pedestris inde copias per Boeotiam terra duci iussit. ipse ab Cenchreis præter terram Atticam super Sunium navigans inter medias prope hostium classes Chalcidem pervenit; inde conlaudata fide ac virtute, 12 quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque, in posterum ut eadem constantia permanerent in societate, si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum navigat principumque iis, 13 qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant, summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat, traiecit. 14 Cassandreæ deinde centum navium longarum carinis positis contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum navalium, quia res in Græcia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis bellum inferret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
