Titus Livius, Ab urbe condita
1 inter maiorum rerum curas comitia maximi curionis, cum in locum M. Æmili sacerdos crearetur, vetus excitaverunt certamen, patriciis negantibus C. 2 Mamili Atelli qui unus ex plebe petebat, habendam rationem esse, quia nemo ante eum nisi ex patribus id sacerdotium habuisset. 3 tribuni appellati ad senatum rem reiecerunt; senatus populi potestatem fecit: ita primus ex plebe creatus maximus curio C. Mamilius Atellus. 4 et flaminem Dialem invitum inaugurari coegit P. Licinius pontifex maximus C. Valerium Flaccum; decemvirum sacris faciundis creatus in locum Q. Muci Scævolæ demortui C. Lætorius. 5 causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset. ob adulescentiam neglegentem luxuriosamque C. Flaccus flamen captus a P. Licinio pontifice maximo erat, L. P. Flacco fratri germano cognatisque aliis ob eadem vitia invisus. 6 is, ut animum eius cura sacrorum et cærimoniarum cepit, ita repente exuit antiquos mores, ut nemo tota iuventute haberetur prior nec probatior primoribus patrum, suia suis pariter alienisque, esset. 7 huius famæ consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem intermissam per multos annos ob indignitatem flaminum priorum repetivit, ut in senatum introiret. 8 ingressum eum curiam cum L. P. Licinius prætor inde eduxisset, tribunos plebis appellavit. flamen vetustum ius sacerdotii repetebat: datum id cum toga prætexta et sella curuli ei flamonio esse. 9 prætor non exoletis vetustate annalium exemplis stare ius, sed recentissimæ cuiusque consuetudinis usu volebat: nec patrum nec avorum memoria Dialem quemquam id ius usurpasse. 10 tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio damno fuisse cum æquom censuissent, ne ipso quidem contra tendente prætore magno adsensu patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, omnibus ita existimantibus, magis sanctitate vitæ quam sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse. 11 consules priusquam in provincias irent duas urbanas legiones, in supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum scripserunt. 12 urbanum veterem exercitum Fulvius consul C. Fulvio Flacco legato — frater hic consulis erat — in Etruriam dedit ducendum et legiones, quæ in Etruria erant, Romam deducendas. 13 et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas — fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor — Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere. 14 nihil eæ deductæ ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciæ præsidium. 15 nam cum præter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque, qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit. 16 ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum servavit: altero L. P. Cincium partem insulæ, qua regnum Hieronis fuerat, tueri iussit; 17 altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque septuaginta navium partita, ut omni ambitu litorum præsidio oræ maritumæ essent. 18 ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque. 19 ita tantum ea cura frumenti provenit ut et Romam mitteret et Catinam conveheret, unde exercitui, qui ad Tarentum æstiva acturus esset, posset præberi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
