Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 8

1 id priusquam fieret, ita futurum conpertum ex transfugis Fulvius Flaccus senatui Romam scripsisset, varie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt. 2 ut in re tam trepida senatu extemplo vocato P. Cornelius, cui Asinæ cognomen erat, omnes duces exercitusque ex tota Italia neque Capuæ neque ullius alterius rei memor ad urbis præsidium revocabat; 3 Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat: 4 qui ad Cannas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundæ urbis Romæ cepisse! 5 non ad Romam obsidendam, sed ad Capuæ liberandam obsidionem ire. Romam cum eo exercitu, qui ad urbem esset, Iovem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse. 6 has diversas sententias media sententia P. Valerii Flacci vicit, qui utriusque rei memor imperatoribus, qui ad Capuam essent, scribendum censuit, quid ad urbem præsidii esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. 7 si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fulviusque, 8 utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam poIoam Romam veniundum esset. 9 hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fulvius proconsul, cui, collega ex vulnere ægro, digrediundum Romam erat, e tribus exercitibus Unilite milite electo, ad quindecim milia peditum, mille equites Vulturnum traducit. 10 inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiæ municipia quæque propter ear eam viam sunt, Setiam, Coram, Layinium Lauinium præmisit, 11 ut commeatus paratos et in urbibus baberent haberent et ex agris deviis in viam proferrent præsidiaque in urbes contraherent, ut sua cuique res publica in manu esset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑