Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 8

1 Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuviumque, inclutos nobilitate ac divitiis. 2 eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius, quæ traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit, 3 abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat. 4 huic tum pater iuveni Hannibalem deprecando magis quam purgando placavit, 5 victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre vocari iussit, cui convivio neminem Campanum præterquam hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus erat. 6 epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut militari disciplina esse, sed, ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris instructum. 7 unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante. 8 solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum — 9 hortus erat posticis ædium partibus — pervenerunt, “Consilium” inquit “adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo maiore dignitate et gratia fituri simus Campani, quam umquam fuimus.” 10 cum mirabundus pater, quidnam id esset consilii, quæreret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. 11 “ lam iam ego” inquit “sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑