Titus Livius, Ab urbe condita
1 priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio proprætore missa ad collegam ab Servilio consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa. eius rei fama varie homines affecit: 2 pars occupatis maiore ægritudine animis levem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam; 3 pars non id, quod acciderat, per se æstimare, sed, ut in affecto corpore quamvis levis causa magis quam in valido gravior sentiretur, 4 ita tum ægræ et adfectæ civitati quodcumque adversi incideret, non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quæ nihil, quod adgravaret) adgrauaret pati possent, æstimandum esse. 5 itaque ad remediula remedium iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatoremj dictatorem dicendum, civitas confugit. et quia et consul aberat a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatan occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium autA aut litteras mitti nec dictatorem populo creare poterat, 6 quod numquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum et magistrumn magistrum equitum M. Minucium Rufum; 7 iisque negotium abi senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent et præsidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe ac penatibus dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
