Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 10, cap. 8

1 quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii? 2 decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllæ ac fatorum populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri cærimoniarumque aliarum plebeios videmus. 3 nec aut turn tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, vir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum adicit, in quæ plebei nominentur, 4 non ut vos, Appi, vestro loco pellant, sed ut adiuvent vos homines plebei divinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte virili adiuvant. 5 noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem in censura, quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes. 6 Sabinum advenam, principem nobilitatis vestræ, seu Attium Clausum seu Appium Claudium mavultis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: tu ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. 7 multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem, quæ vos superbos fecerunt: L. Sextius primus de plebe consul est factus, 8 C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutilus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus prætor. 9 semper ista audita sunt eadem, penes vos auspicia esse, vos solos gentem habere, vos solos iustum imperium et auspicium domi militiæque: æque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit. 10 en umquam fando audistis patricios primo esse factos non de cælo demissos, sed qui patrem ciere possent, id est nihil ultra quam ingenuos? 11 consulem iam patrem ciere possum, avumque iam poterit filius meus. nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; 12 certamen tantum patricii petunt nec curant, quem eventum certaminum habeant. ego hanc legem, quod bonum, faustum felixque sit vobis ac rei publicæ, uti rogas, iubendam censeo.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑