Titus Livius, Ab urbe condita
1 rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus nulla re præterquam legibus poterat, iura dedit; 2 quæ ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustiorem, tur tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. 3 alii ab numero avium, quæ augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant; me baud haud pænitet eorum sententiæ esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga prætexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint. 4 crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia adpetendo loca, cum in spem magis futuræ multitudinis quam ad id, quod tur tum hominum erat, munirent. 5 deinde, ne vana urbis magnitude magnitudo esset, adiciendæ multitudinis causa vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum, qui nunc sæptus descendentibus inter duos lucos est, asylum aperit. 6 eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. cum iam virium baud haud pæniteret, consilium deinde viribus parat. 7 centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant, qui creari patres possent. patres Lcerte certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
