Titus Livius, Ab urbe condita
1 in exercitu Romano cum duo consules essent potestate pari, quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii concedente Agrippa penes collegam erat, et prælatus ille facilitati summittentis se comiter respondebat communicando consilia laudesque et æquando inparem sibi. 2 in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit; Sp. Postumio Albo legato datur media acies tuenda, legatum alterum P. Sulpicium equitibus præficiunt. 3 pedites ab dextro cornu egregie pugnavere haud segniter resistentibus Volscis. 4 P. Sulpicius per mediam hostiurm hostium aciem cum equitatu perrupit. unde cum eadem reverti posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga inpugnare hostium satius visum est; momentoque temporis in aversam incursando aciem ancipiti terrore dissipasset hostes, ni suo proprio eum proelio equites Volscorum et Æquorum exceptum aliquamdiu tenuissent. 5 ibi vero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumventos interclusosque ab suis vociferans, ni equestre proelium conixi omni vi perficerent. 6 nec fugare equitem integrum satis esse; conficerent equos virosque, ne quis reveheretur inde ad proelium aut integraret pugnam; non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessisset. 7 haud surdis auribus dicta. inpressione una totum equitatum fudere, magnam vim ex equis præcipitavere, ipsos equosque spiculis confodere. is finis pugnæ equestris fuit. 8 tunc adorti peditum aciem nuntios ad consules rei gestæ mittunt, ubi iam inclinabatur hostium acies. nuntius deinde et vincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum perculit Æquos. 9 in media primum acie vinci coepti, qua permissus equitatus turbaverat ordines; 10 sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in dextro plurimum laboris fuit. ibi Agrippa, ætate viribusque ferox, cum omni parte pugnæ melius rem geri quam apud se videret, arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quædam iacere etiam in confertos hostes coepit; 11 cuius ignominiæ metu concitati milites invasere hostem. ita æquata ex omni parte victoria est. nuntius tum a Quinctio venit victorem iam se imminere hostium castris; nolle inrumpere, antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse; 12 si iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exercitus præda potiretur. 13 victor Agrippa cum mutua gratulatione ad victorem collegam castraque hostium venit. ibi paucis defendentibus momentoque fusis sine certamine in munitiones inrumpunt prædaque ingenti conpotem exercitum suis etiam rebus recuperatis, quæ populatione agrorum amissæ erant, reducunt. 14 triumphum nec ipsos postulasse nec delatum iis ab senatu accipio, nec traditur causa spreti aut non sperati honoris. 15 ego quantum in tanto intervallo temporum conicio, cum Valerio atque Horatio consulibus, qui præter Volscos et Æquos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiæ fruit fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne, etiamsi impetrassent, magis hominum ratio quam meritorum habita videretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
