Titus Livius, Ab urbe condita
1 priusquam dictator legionesque novæ in Hernicos venirent, ductu C. Sulpici legati res per occasionem gesta egregie est. 2 in Hernicos, morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis iræ atque indignitatis militum animis eruptio est facta. multum ab spe adeundi valli res Hernicis afuit; adeo turbatis inde ordinibus abscessere. 3 dictatoris deinde adventu novus veteri exercitus iungitur et copiæ duplicantur; et pro contione dictator laudibus legati militumque, quorum virtute castra defensa erant, simul audientibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad æmulandas virtutes acuit. 4 neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari auctarum virium hostis suas quoque vires augent. omne Hernicum nomen, omnis militaris ætas excitur; quadringenariæ octo cohortes, lecta robora virorum, scribuntur. 5 hunc eximium florem iuventutis eo etiam, quod, ut duplex acciperent stipendium, decreverant, spei animorumque inplevere; inmunes quoque operum militarium erant, ut in unum pugnæ laborem reservati plus sibi quam pro virili parte adnitendum scirent; 6 extra ordinem etiam in acie locati, quo conspectior virtus esset. Duum duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat; 7 ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est. primo stetit ambigua spe pugna nequi quam sæpe conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem. 8 postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam. 9 neque sustineri poterant, ni extraordinariæ cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
