Titus Livius, Ab urbe condita
1 iustitio indicto dilectuque habito Furius acl ac Valerius ad Satricum profecti, quo non Volscorum modo iuventutem Antiates ex nova subole lectam sed ingentem vim Latinorum Hernicorumque conciverant ex integerrimis diutina pace populis. 2 itaque novus hostis veteri adiunctus commovit animos militis Romani. quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiaverunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin voces quoque auditas “cum centenis hostibus singulos pugnaturos, et ægre inermem tantam multitudinem, nedum armatam sustineri posse,” in equum insilit et ante signa, 3 obversus in aciem, ordines interequitans: “ Quæ quæ tristitia, milites, hæc, quæ insolita cunctatio est? hostem an me an vos ignoratis? hostis est quid aliud quam perpetua materia virtutis gloriæque vestræ? vos contra me duce, 4 ut Falerios Veiosque captos et in capta patria Gallorum legiones cæsas taceam, modo trigeminæ victoriæ triplicem triumphum ex his ipsis Volscis et ex Æquis et ex Etruria egistis. 5 an me, quod non dictator vobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem? neque ego maxima imperia in vos desidero, et vos in me nihil præter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura mihi umquam animos fecit, ut ne exilium quidem ademit. 6 iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc bellum adferamus, quæ in priora attulimus, eundem eventum belli expectemus. simul concurreritis, quod quisque didicit ac consuevit, faciet: vos vincetis, illi fugient.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
