Titus Livius, Ab urbe condita
1 par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios et superiorem Appium in causa et concordiam ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Veios fecit. 2 nam cum agger promotus ad urbem vineæque tantum non iam iniunctæ moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius quam note custodiuntur, patefacta repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes coniecit, 3 horæque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mortales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt. Quod quod ubi Romam est nuntiatum, 4 mæstitiam omnibus, senatui curam metumque iniecit, ne turn tum vero sustineri nec in urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis velut ab se victæ rei publicæ insultarent, 5 cum repente, quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius inter sese habito senatum adeunt factaque dicendi potestate equis se suis stipendia facturos promittunt. 6 quibus cum amplissimis verbis gratiæ ab senatu actæ essent famaque ea forum atque urbem pervasisset, subito ad curiam concursus fit plebis; 7 pedestris ordinis se aiunt nunc esse nomina dare operamque rei publicæ extra ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere velint. si Veios ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse. 8 tum vero iam superfundenti se lætitiæ vix temperatum est; 9 non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari iussi, neque aut in curiam vocati, quibus responsum daretur, aut limine curiæ continebatur senatus, sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam lætitiam, 10 beatam urbem Romanam et invictam et æternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus. 11 certatim patribus plebique manare gaudio lacrimæ, done donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est, 12 ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore; placere autem omnibus his voluntariam extra ordinem professis militiam æra procedere; et equiti certus numerus æris est adsignatus. 13 tur tum primum equis suis merere equites coeperunt. voluntarius ductus exercitus Veios non amissa modo restituit opera, sed nova etiam instituit. ab urbe commeatus intentiore quam antea subvehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
