Titus Livius, Ab urbe condita
1 Cretensium legatis commemorantibus se, quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum, 2 in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est, 3 si Cretenses bene ac naviter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse. 4 interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut, quos milites intra præsidia regis Persei haberent, eos primo quoque tempore domum revocarent. 5 Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu movit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus; 6 ultimæ necessitatis extemplo visa res, in qua ita adfecto excusatio valetudinis aut ne ipsi quidem petenda visa foret aut data petenti non esset. 7 cum sibi nihil vivi relicum præterquam linguam ad deplorandas patriæ suæ calamitates præfatus esset, exposuit civitatis primum suæ benefacta et vetera et ea, quæ Persei bello præstitissent ducibus exercitibusque Romanis; 8 tum quæ primo C. Lucretius in populares suos prætor Romanus superbe, avare, crudeliter fecisset; deinde quæ tum cum maxime L. Hortensius faceret. 9 quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quæ patiantur, tristiora, patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere. 10 qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Ænum incolumes esse. apud se templa omnibus ornamentis spoliata; conpilataque sacrilegiis C. Lucretium navibus Antium devexisse; libera corpora in servitutem abrepta; fortunas sociorum populi Romani direptas esse et cotidie diripi. 11 nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter atque æstate navalis socios habere, et domos suas plenas turba nautica esse; versari inter se, coniuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
