Titus Livius, Ab urbe condita
1 convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset. 2 festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit. commemoratio ibi certaminis ludicri 3 et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, iactabantur. 4 ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcattur. mulcatur. 5 huius rei ignarus Demetrius “quin comisatum” inquit “ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?” ones omnes ire se conclamarunt præter eos, 6 qui speculatoris ab se pulsati præsentem ultionem metuebant. cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent. 7 nihil occulti esse in intestina discordia potest. utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. præcucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes venire. 8 etsi causa apparebat — nam ab iis pulsatum convivam suum audierat — , infamandæ rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore ædium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad cædem suam venientes, aditu ianuæ arcet. 9 Demetrius per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
