Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 7

1 anno trecentesimo decimo, quam urbs Romal Roma condita erat, primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Cæcilius, quorum in magistrate concordia domi pacem etiam foris præbuit. 2 sunt qui propter adiectum Æquorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant sine mentione promulgatæ legis de consulibus creandis ex plebe et imperio et insignibus consularibus usos. 3 non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense, quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum præfuerat, parum recte tabernaculum cepisset. 4 Legati legati ab Ardea Romam venerunt ita de iniuria querentes, ut, si demeretur ea, in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret. 5 ab senatu responsum et iudicium populi rescindi ab senatu non posse præterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret, concordiæ etiam ordinum causa. 6 si Ardeates sua tempora expectare velint arbitriumque senatui levandæ iniuriæ suæ permittant, fore ut postmodo gaudeant se iræ moderatos sciantque patribus æque curæ fuisse, ne qua iniuria in eos oreretur, ac ne orta diuturna esset. ita legati, cum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi. 7 patricii, cum sine curuli magistratu res publica esset, coiere et interregem creavere. contentio, consulesne an tribuni militum crearentur, in interregno rem dies complures tenuit. 8 interrex ac senatus consulum comitia, tribuni plebis et plebs tribunorum militum ut habeantur tendunt. vicerunt patres, quia et plebs patriciis seu hunc seu ilium illum delatura honorem fristra frustra certare supersedit et principes plebis ea comitia malebant, 9 quibus non haberetur ratio sua, quam quibus ut indigni præterirentur. tribuni quoque plebi certamen sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere. 10 T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium Mugilanum, L. Sempronium Atratinum. his consulibus cum Ardeatibus foedus renovatum est; idque monumenti est consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis neque in libris magistratuum inveniuntur; 11 credo quod tribuni militum initio asni anni fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectorum iis consulum prætermissa nomina [consulum consulum horum]. horum. 12 Licinius Macer auctor est etiam in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetæ ea inventa. et foris, cum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑