Titus Livius, Ab urbe condita
1 Perseus ubi adesse Ætolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit. 2 et Ætolos inde avocavit populatio maritumæ oræ. Pleura.tus, Pleuratus, llyriorum Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthiun Corinthium sinum invectus adiunctis Achæorunm Achæorum quæ Patris erant navibus marituma Ætoliæ vastabat. 3 adversus quos mille Ætoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant. 4 et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant; 5 nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant. 6 itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. 7 cumulus repente terræ eminens index operis oppidanis fuit, pavidique, ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod vineis contectum erat, ducere instituunt. 8 cuiUs cuius ubi ad tantam altitudinem, quantæ esse solum infimum cuniculi poterat, pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. 9 quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam nec fuit magni opens; operis: momento enim ad inane suspenso fulturis furculis ab hostibus muro pervenerunt. 10 ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersæpientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis prætentis nunc foribus raptim obiectis. 11 nova etiam haud magni operis adversus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res. dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt. 12 per operculi foramina prælongæ hastæ, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant. scintillam levem ignis inditam plumæ folle fabrili ad caput fistulæ imposito flando accenderunt. 13 inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
