Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 7

1 reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque, unde mille talentum daretur erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua sæviretur, metuebant. 2 redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum, vellent, aut ex summa pecuniæ demerent aut permissionem extra civium corpora fieri iuberent. 3 nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est. 4 secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Ætolos et complorantis inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent: 5 dilationem nihil ad præsentia mala, quippe quæ ultima essent, adiecturam; levari per multos casus tempore interposito præsentis clades posse. 6 auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione convento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetraverunt. 7 et soluta obsidione Amphissæ M’. Acilius tradito consuli exercitu provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thræciamque duceret in Asiam. 8 tum Africanus fratri: “iter, quod insistis, L. Scipio, 9 ego quoque approbo; sed totum id vertitur in voluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quæ in longo itinere exercitus alunt iuvantque, nobis suppeditabit; 10 si is destituit, nihil per Thræciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex præparato agentem opprimet qui inittetur.” 11 Ti. Sempronius Gracchis, longe tur tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa — inde enim est dimissus — die tertio Pellam pervenit. 12 in convivio rex erat et in multum vini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle. 13 et tur tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatts commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit. 14 hæc referees referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. 15 inde certiore et maiore spe lætus exercitus ad præparata omnia in Macedoniam pervenit. venientis regio . apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quæ commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quæ sine luxuria esset, non aversum. 16 inde non per Macedoniam modo sed etiam Thræciam prosequente et præparante omnia Phiiippo Philippo ad Hellespontum perventum est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑