Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 36, cap. 7

1 cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione avertit. 2 “si, ex quo traiecimus in Græciam, adhibitus essem in consilium, cum de Euboea deque Achæis et de Boeotia agebatur, eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur, dicam. 3 ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque ratione censeo deducendos esse. 4 nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus nullæ suæ vires sint, præsentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur, 5 simul ac Romanum exercitum in Græcia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiæ futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam præsentis exercitusque tui experiri noluerint? 6 quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis coniungere quam hos? cui, si semel in causam descenderit, nihil integri futurum sit, quique eas vires adferat, quæ non accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed per se ipsæ nuper sustinere potuerint Romanos. 7 hoc ego adiuncto — absit verbo invidia — qui dubitare de eventu possim, cum, quibus adversus Philippum valuerint Romani, iis nunc fore videam, ut ipsi oppugnentur? 8 Ætoli, qui Philippum, quod inter omnes constat, vicerunt, cum Philippo adversus Romanos pugnabunt; 9 Amynander atque Athamanum gens, quorum secundum Ætdlos Ætolos plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt; 10 Philippus tum te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo maximi reges Asiæ Europæque viribus adversus unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe ætate ne uni quidem Epirotarum regi parem — qui quid tandem erat vobiscum comparatus? — geretis bellum. 11 quæ igitur res mihi fiduciam præbet coniungi nobis Philippum posse? una, communis utilitas, quæ societatis maximum vinculum est; altera, 12 auctores vos Ætoli. vester enim legatus hic Thoas inter cetera, quæ ad exciendum in Græciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper adfirmavit, fremere Philippum et ægre pati sub specie pacis leges servitutis sibi impositas. 13 ille quidem feræ bestiæ vinctæ aut clausæ et refringere claustra cupienti regis iram verbis æquabat. cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit. 14 quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non possums, possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, caveamus. 15 Seleucus filius tuus Lysimachiæ est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniæ coeperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda avertet. 16 de Philippo meam sententiam habes; de ratione universi belli quid sentirem, iam ab initio non ignorasti. quod si tur tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliæ Cisalpinæ oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent. 17 nunc quoque accersas censeo omnis navalis terrestrisque copias; sequantur classem onerariæ cum commeatibus; nam hic sicut ad belli munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia commeatuum. commeatum. 18 cum omnis tuas contraxeris vires, divisa classe partem Corcyræ in statione habebis, 19 ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, partem ad litus Italiæ, quod Sardiniam Africamque spectat, traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes; 20 inde Græciæ præsidebis, et speciem Romanis traiecturum te præbens et, si res poposcerit, traiecturus. hæc suadeo, qui ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici. 21 in quæ consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor. dii approbent ear eam sententiam, quæ tibi optima visa fuerit.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑