Titus Livius, Ab urbe condita
1 de ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores consultatio dilata est; 2 instabat enim cura alia, quod civitas fænore laborabat, et quod, cum multis fænebribus legibus constricta avaritia esset, via fraudis inita erat, ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent; ita libero fænore obruebantur debitores. 3 cuius coercendi cum ratio quæreretur, diem finiri placuit Feralia, quæ proxime fuissent, ut, qui post earn eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias, profiterentur, et ex ea die pecuniæ creditæ, quibus debitor vellet legibus, ius creditori diceretur. 4 deinde postquam professionibus detecta est magnitudo æris alieni per hanc fraudem contracti, 5 M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit, plebesque scivit, ut cum sociis ac nomine Latino creditæ pecuniæ ius idem quod cum civibus Romanis esset. hæc in Italia domi militiæque acta. 6 in Hispania nequaquam tantum belli fuit, quantum auxerat fama. 7 C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Inluciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit, et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones vario tamen eventu nec sine militum iactura sunt facta. maiores gestæ res a M. Fulvio. 8 is apud Toletum oppidum cum Vaccæis Vettonibusque et Celtiberis signis collatis dimicavit, exercitum earum gentium fudit fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
