Titus Livius, Ab urbe condita
1 Philippus maturandi itineris causa, 2 post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occæcaverat diem, ut neque signiferi viam nee nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum velut errore nocturno turbaretur. 3 supergressi tumulos tumulos, qui Cynoscephalæ vocantur, relicta ibi station statione firma peditum equitumque posuerunt castra. 4 Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen, ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos, ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, 5 præcaverent. ubi ventum ad insessos tumulos tumulos, est, pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt; dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato visu consedit, non diutius certamine abstinuere. 6 principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese, 7 quingenti equites et duo milia peditum, maxime Ætolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt, 8 versaque fortuna Macedones laborantes opem regis per rmntios nuntios implorabant. rex, ut qui nihil minus illo die propter effusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa aliquamdiu inops consilii trepidavit; 9 deinde, postquam nuntii instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam armis tutantes, 10 committendam rerum summam in discrimen atcumque utcumque ratus, ne partis indefensæ iactura fieret, 11 Athenagoram, ducem mercede militantium, cum omnibus præter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ,a ac Thessalorum mittit. 12 eorum adventu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt, quam in planiorem vallem perventum est. 13 ne effusa detruderentur fuga, plurimum in Ætolis equitibus præsidii fuit. is longe tum optimus eques in Græcia erat; pedite inter finitimos vincebantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
