Titus Livius, Ab urbe condita
1 Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes, qui supererant, vestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde, ne dederetur Scipioni, urbe excessit. 2 mox eodem patentibus portis Romani accepti; nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum. duæ subinde urbes captæ direptæque; ea præda et quæ castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est. 3 Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur. 4 quo tantus primo terror est adlatus, ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. 5 senatum itaque sufetes quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt. 6 ibi tribus sententiis certaturn certatum; est; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat, tertia Romanæ in adversis rebus constantiæ erat: 7 reparandum exercitum Syphacemque hortandum, ne bello absisteret, censebat. hæc sententia, quia Hasdrubal præsens Barcinæque omnes factionis bellum malebant, vicit. 8 inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans, 9 ne patrem suum patriamque proderet isdemque flammis Carthaginem, quibus castra conflagrassent, absumi sineret. 10 spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam, ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiæ iuventutis, sibi occurrisse, et Hasdrubalem prope diem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. 11 igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno exciturum; 12 scire incendio, non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse, qui armis vincatur. 13 hæc legatis responsa; et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
