Titus Livius, Ab urbe condita
1 deserta omnia, sine capite, sine viribus, di præsides ac fortuna urbis tutata est, quæ Volscis Æquisque prædonum potius mentem quam hostium dedit; 2 adeo enim nullam spem non potiundi modo, sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertere mentes eorum, 3 ut totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine præda tempus tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente convellerent transversisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent. eo vis omnis tempestasque belli conversa est. 4 interim Hernici Latinique, pudore etiam, non misericordia solum moti, si nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine Romanam Roranam urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt. 5 ubi cum hostes non invenissent, secuti famam ac vestigia obvii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam vallem. ibi haudquaquam æquo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix in præsentia fuit. 6 haud minor Romæ fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat. consul qui unus supererat moritur; mortui et alii clari viri, M. Valerius, T. Verginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius curio maximus; 7 et per ignota capita late vagata est vis morbi. inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac vota vertit. iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque paceinque exposcere deum, 8 ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica evocati omnia delubra implent. stratæ passim matres crinibus templa verrentes veniam irarum cælestium finemque pesti exposcunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
