Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 27, cap. 7

1 exitu anni huius C. Lælius legatus Scipionis die quarto et tricensimo, quam ab Tarracone profectus erat, Romam venit; isque cum agmine captivorum ingressus urbem magnum concursum hominunx hominum fecit. 2 postero die in senatum introductus captam Carthaginem, caput Hispaniæ, uno die receptasque aliquot urbes, quæ defecissent, novasque in societaten societatem adscitas exposuit. 3 ex captivis comperta iis fere congruentia, quæ in litteris fuerant M. Valerii Messallæ. maxime movit patres Hasdrubalis transitus in Italiam vix Hannibali atque eius armis obsistentem. 4 productus et in contionem Lælius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decrevit; C. Lælium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit. 5 Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse, qui anno insequenti captam tradiderint; 6 sed mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil gerundo in Hispania consumpsisse. 7 Q. Fabio Maximo quintum Q. Fulvio Flacco quartum consulibus idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret. 8 M. Claudio prorogatum in annum imperium. prætores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam. 9 exercitus ita per provincias divisi: Fulvio duæ legiones, quas in Sicilia M. Valerius Lævinus haberet, Q. Fabio, quibus in Etruria C. Calpurnius præfuisset; urbanus exercitus ut in Etruriam succederet; 10 C. Calpurnius eidem præesset provinciæ exercituique; Capuam exercitumque, quem Q. Fulvius habuisset, T. Quinctius obtineret. 11 C. Hostilius ab C. Lætorio proprætore provinciam exercitumque, qui tum Arimini erat, acciperet. M. Marcello, quibus consul rem gesserat, legiones decretæ. M. Valerio cum L. Cincio — 12 iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium — Cannensis exercitus datus, euinque supplere ex militibus, qui ex legionibus Cn. Fulvi superessent, iussi. 13 conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiæ ignominia, sub qua Cannenses militabant quique ex prætoris Cn. Fulvi exercitu ob similis iram fugæ missi eo ab senatu fuerant. 14 C. Aurunculeio eædem in Sardinia legiones, quibus P. Manlius Volso ear eam provinciam obtinuerat, decretæ. 15 P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussæ; 16 cetera classe placere prædatum in Africam aut ipsum M. Valerium Lævinum traicere, aut mittere seu L. Cincium seu M. Valerium Messallam vellet. 17 nec de Hispania quicquam mutatum, nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed donec revocati ab senatu forent, prorogatum imperium est. ita provinciæ exercituumque in eum annum partita imperia.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑