Titus Livius, Ab urbe condita
1 ceterum Hannibal ut nec hostis elici amplius ad pugnam vidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse, 2 ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere inrito incepto et movere a Capua statuit castra. 3 multa secum, quonam inde ire pergeret, volventi subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitæ prætermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii vulgo fremebant et ipse non dissimulabat: 4 necopinato pavore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse; 5 et, si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo imperatores Romanos aut alterum ex iis, et, si divisissent copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene gerendæ rei fortunam daturos esse. 6 una ea cura angebat ne, ubi abscessisset, extemplo dederentur Campani. Numidam promptum ad omnia audenda agendaque donis perlicit, ut litteris acceptis specie transfugæ castra Romana ingressus altera parte clam Capuam pervadat. 7 litteræ autem erant adhortatione plenæ: profectionem suam, quæ salutaris illis foret, abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos. desponderent animos; 8 tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem. 9 inde navis in flumine Vulturno conprehensas subigi ad id, quod iam ante præsidii causa fecerat, castellum iussit. 10 quarum ubi tantam copiam esse, ut una nocte traici posset exercitus, allatum est, cibariis decem dierum præparatis deductas nocte ad fluvium legiones ante lucem traiecit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
