Titus Livius, Ab urbe condita
1 sub hæc dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec iuris nec potestatis suæ esse dixit: senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse. 2 eæ litteræ ad novos consules allatæ ac per eos in senatu recitatæ sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus, 3 militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantis deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda esset. 4 si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur, done donec hostis in terra Italia esset. Comitia. comitia 5 deinde a prætore urban urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sut sunt quinqueviri muris et turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis alteri reficiendis ædibus Fortunæ 6 et matris Matutæ intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quæ priore anno incendio consumptæ fuerant. — 7 tempestates foedæ fuere: in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit. tacta de cælo multa, duæ in Capitolio ædes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati; 8 murus turresque quædam Cumis non ictæ modo fulminibus sed etiam decussæ. Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis. 9 horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit; et per aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt; et per eosdem dies sacrum novemdiale fuit. 10 cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandæ eius intervenit. 11 Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romæ cum esset, vir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides Tarentinos et Thurinos invenit. 12 custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus eorum fallere Romanos expediebat. 13 hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis ædituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit. 14 luce prima volgata per urbem fugai est, missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnis retraxerunt. deducti in comitium virgisque adprobante populo cæsi de saxo deiciuntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
