Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 7

1 sed omnia in eo præcipitia ad exitium fuerunt. nam cum præmissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes, quæ præsidiis tenebantur Romanis, 2 et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu — erant autem ad quindecim milia peditum equitumque — 3 profectus erat, liberas ædis coniurati — et omnes forte militabant — imminentes viæ angustæ, qua descendere ad forum rex solebat, sumpserunt. 4 ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis — Dinomeni fuit nomen — , quia custos corporis erat, partes datæ sunt, ut, cum adpropinquaret ianuæ rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut convenerat factum est. 5 tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit, ut, cum in prætereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset. 6 clamore et tumultu audito in Dinomenem iam baud haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quæ tamen duobus acceptis vulneribus evasit. 7 fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est. interfectores pars in forum ad multitudinem lætam libertate, pars Syracusas pergunt ad præoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia. 8 incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari; 9 ipse adversus Syracusana consilia ad provinciæ regnique fines omnia convertit præsidia. 10 exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit præsidiumque inposuit. 11 inde Romam comitiorum causa veniens in eum quem primum diem coinitialem comitialem habuit comitia edixit atque ex itinere præter urbem in campum descendit. 12 eo die cum sors prærogativæ Aniensi iuniorum exisset, eaque T. Otacilium iM. M. Æmilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus:

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑