Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 7

1 hæc est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. quindecim milia Romanorum in acie cæsa; 2 decem. milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere; 3 duo milia quingenti hostium in acie, multi postea ex vulneribus periere. multiplex cædes utrimque facta traditur ab aliis; 4 ego, præterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, æqualem temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui. 5 Hannibal captivorum qui Latii nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit. 6 Romæ ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. 7 matronæ vagæ per vias quæ repens clades adlata quæve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur. et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius prætor 8 “pugna” inquit “ magma magna victi sumus.” et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte copiarum cæsum, 9 superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste. 10 quot casus exercitus victl uicti ruerant, tot in curas abstracti animi eorum erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule neruerant, ignorantium, quæ cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet, quid aut speret aut timeat. 11 postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam virorum multitudo stetit aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens, circumfundebanturque obviis sciscitantes neque avelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. 12 inde varios vultus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique læta aut tristia nuntiabantur, gratulantisque aut consolantis redeuntibus domos circumfusos. feminarum præcipue et gaudia insignia erant et luctus. 13 unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in conplexu complexu eius expirasse ferunt; alteram, cui mors fili falso nuntiata erat, mæstam sedentem domi ad primum conspectum redeuntis fili filii gaudio nimio exanimatam. 14 senatum prætores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent consultantes, quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑