Titus Livius, Ab urbe condita
1 ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut omissa inrita re nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque , suas quisque abirent domos. 2 adiciunt miracula huic pugnæ: silentio proximæ noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem; Silvani vocem ear eam creditam; hæc dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie; vincere bello Romanum. ita certe inde abiere Romani ut victores, 3 Etrusci pro victis. nam postquam inluxit, nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit. 4 collegæ funus quanto turn tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti decus publica fruit fuit mæstitia, eo ante omnia insignis, quia matronæ annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatæ pudicitiæ fuisset. 5 consuli deinde, qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. 6 regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et ædificabat in summa Velia: alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fore. 7 hæc dicta vulgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo summissis fascibus in contionem escendit. gratum id multitudini spectaculum fruit fuit , submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse. 8 ibi audire iussis consul laudare fortunam collegæ, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam mortem occubuisset; se superstitem gloriæ suæ ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriæ ad Aquilios se Vitelliosque recidisse. “numquamne ergo” inquit 9 “ulla adeo vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari nequeat? ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem? 10 ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a civibus meis? tam levi momento mea apud vos fama pendet? adeone est fundata leviter fides, ut, ubi sim, quam qui sim, magis referat? 11 non obstabunt P. Valeri ædes libertati vestræ, Quirites; tuta erit vobis Velia. deferam non in planum modo ædes, sed colli etiam subiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis; in Velia ædificent, quibus melius quam P. Valerio creditur libertas.” delata confestim materia omnis infra Veliam, 12 et, ubi nunc Vicæ Potæ ædes est, domus in infimo clivo ædificata.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
