Titus Livius, Ab urbe condita
1 certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem. 2 qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis, quæ pro lege Licinia quondam contraque ear eam dicta erant, cum plebeis consulates consulatus rogabatur, disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi, 3 qui in contione erant, viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset: 4 tum P. Decium consulem purum piumque deis inmortalibus visum, æque ac si T. Manlius collega eius devoveretur; 5 eundem P. Decium, qui sacra publica populi Romani faceret, legi rite non potuisse? id esse periculum, ne suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi? castius eum sacra privata facere et religiosius deos colere quam se? 6 quem pænitere votorum, quæ pro re publica nuncupaverint tot consules plebei, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella? numerarentur duces eorum annorum, 7 quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptæ sint; numerarentur triumphi: iam ne nobilitatis quidem suæ plebeios pænitere. 8 pro certo habere, si quod repens bellum oriatur, non plus spei fore senatui populoque Romano in patriciis quam in plebeis ducibus. “ Quod quod cum ita se habeat, 9 cui deorum hominumve indignum videri potest” inquit “eos viros, quos vos sellis curulibus, toga prætexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere? 10 qui Iovis optimi maximi ornatu decoratus curru aurato per urbem vectus in Capitolium ascenderit, is non conspicietur cum capide ac lituo, non capite velato victimam cædet auguriumve ex arce capiet? 11 in cuius imaginis titulo consulatus censuraque et triumphus æquo animo legetur, si auguratum aut pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi? 12 equidem — pace dixerim deum — eos nos iam populi Romani beneficio esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra honoris, quam acceperimus, et deorum magis quam nostra causa expetamus, ut, quos privatim colimus, publice colamus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
