Titus Livius, Ab urbe condita
1 priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudomultitude consalutaverat: 2 tempore illi præcepto, at hi numero avium regnum trahebant. inde cum altercatione congressi certamine irarum ad cædem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. vulgatior fama est ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea, interfectum. 3 ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit. Sacra diis aliis Albano ritu, Græco Herculi, ut ab Euandro instituta erant, facit. 4 Herculem in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant ac prope Tiberim fluvium, qua præ se armentum agens nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo læto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. 5 ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boumbourn cum avertere eam prædam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa vestigia quærentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. 6 Hercules ad primam auroram somno excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. quæ ubi omnia foras versa vidit nec in partemparterl aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit. inde cum actæ boves quædam ad desiderium, 7 ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boumbour vox Herculem convertit. quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit. 8 Euander tum ea profugus ex Peloponneso auctoritate magis quam imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei novæ inter rudes artium homines, venerabilior divinitate credita Carmentæ matris, quam fatiloquam ante Sibyllæ in Italiam adventum miratæ eæ gentes fuerant. 9 is tumtur Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestæ reum cædis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat qui vir esset. 10 ubi nomen patremque ac patriam accepit, iove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum cælestium numerum cecinit tibique aram hic dicatum iri quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat. 11 dextra Hercules data accipere se omen impleturumqueinpleturumque fata ara condita ac dicata ait. 12 ibi tum primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi' adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quæ tumtur familiæ maxime inclitæ ea loca incolebant, factumfactuin . 13 forte ita evenit, ut Potitii ad tempus præsto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. inde institutuminstitutuin mansit, donecdone Pinarium genus fuit, ne extis eorum sollemnium vescerentur. 14 Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius per multas ætates fuerunt, donecdone tradito servis publicis sollemnisollenni familiæ ministerio genus omne Potitiorum interiit. 15 hæc tumtur sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam tum inmortalitatis virtute partæ, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
