Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 69

1 raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam tunc severissimi consulis fruit. fuit. 2 iuventus quoque, quæ inter tales metus detractationem militiæ telum acerrimum adversus patres habere solita erat, arma et bellum spectabat. et agrestium fuga spoliatique in agris et vulnerati foediora iis, quæ subiciebantur oculis, nuntiantes totam urbem ira inplevere. 3 in senatum ubi ventum est, ibi vero in Quinctium omnes versi, ut unum vindicem maiestatis Romanæ intueri, et primores patrum dignam dicere contionem imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam vita omni, plena honorum sæpe gestorum, sæpius meritorum. 4 alios consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multitudinem fecisse; T. Quinctium orationem memorem maiestatis patrum concordiæque ordinum et temporum in primis habuisse. 5 orare eum collegamque, ut capesserent rem publicam; orare tribunos, ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari vellent plebemque oboedientem in re tam trepida patribus præberent: appellare tribunos communem patriam auxiliumque eorum inplorare vastatis agris, urbe prope oppugnata. 6 consensu omnium dilectus decernitur habeturque. cum consules in contione pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi; omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio adessent; 7 cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, bello perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non probassent causam: omnis iuventus adfuit postero die. 8 cohortes sibi quæque centuriones legerunt, bini senatores singulis cohortibus præpositi. hæc omnia adeo mature perfecta accepimus, ut signa eo ipso die a quæstoribus ex ærario prompta delataque in campum quarta diei hora mota ex campo sint exercitusque novus paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus manserit ad decimum lapidem. 9 insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris sunt coniuncta. 10 tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia culpæ ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est facta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑