Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma desperatione desparatione recreatus est animus; 2 Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione præsidii, 3 secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et qui phalangem arcesserent propere misit; 4 quæ et serius, quam res postulabat, et, raptim acta, turbata cursu adversus instructos et præparatos erat adventura. consul anteveniens extemplo proelium conseruit. 5 primo resistere Macedones, deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam præfectus alæ cecidit, abire conantur. 6 ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx, abs trepido nuntio accita, cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis hæsit. 7 ingens ibi vexatio partis utriusque fuit nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus per præceps inpedimenta—neque enim aliter via aperiri poterat—,iumentis, cum stimularentur, in turba sævientibus. 8 vix ab incondito agmine captivo rum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor iubentium referre signa ruinæ quoque prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. 9 consul recepto ex tumulo præsidio, contentus modico successu, in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint: octo milia hostium cæsa, in his Sopatrum et Antipatrum regios duces, vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem. 10 nec incruentam victoriam fuisse: supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse, signa sinistræ alæ quinque amissa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
