Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum hæc in Boeotia gererentur, Perseus ad Sycurium stativa dierum aliquot habuit. 2 ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentis acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces tædamque et malleolos stuppæ inlitos pice parari iubet; 3 atque ita media nocte profectus, ut prima luce adgressus falleret. 4 nequiquam primæ stationes oppressæ: tumultu ac terrore suo ceteros excitaverunt, signumque datum est arma extemplo capiendi; simulque in vallo, ad portas miles instructus erat. 5 tum vero pudore coeptætemere et inconsulte oppugnationis castrorum Perseus et extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis. 6 breve certamen levis armaturæ maxime cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tumultu in castra redierunt. demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra movent. 7 ibi cum securi et propter longinquitatem et viæ inopis aquarum difficultatem, quæ inter Sycurium et Crannona est, stativa haberent, repente prima luce in imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit. 8 pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant in proxuma planitie. 9 stetit paulisper Perseus in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos; qui postquam nihil movebant, equitem mittit, qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet; ipse mox insecutus. 10 Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
