Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 2, cap. 64

1 extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitæ pacis certamine patrum et plebis. irata plebs interesse consularibus comitiis noluit; 2 per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q. Servilius. similem annum priori consules habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. 3 Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum cædes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen prædas hominum pecorumque egere. 4 quos Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci æquis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinqueret multiplicique capta præda rediret. 5 et in Volscis res publica egregie gesta cum ducis tur tum militum opera. primum æquo campo signis conlatis pugnatum ingenti cæde utrimque, plurimo sanguine. 6 et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem. impetu facto, dum se putant vincere, vicere. 7 consul metuens, ne nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit. 8 intercessere pauci dies, velut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Æquisque populis in castra venit, haud dubitans, si senserint, Romanos nocte abituros. 9 itaque tertia fere vigilia ad castra oppugnanda veniunt. 10 Quinctius sedato tumultu, quem terror subitus exciverat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos inpositos canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere. 11 relicum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere, ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu sæviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑