Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 63

1 fama equestris pugnæ vulgata per Græciam nudavit voluntates hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, læti eam famam accepere, 2 non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris vulgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo. 3 eodem tempore in Boeotia summa vi Haliartum Lucretius prætor oppugnabat; et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi præter Coronæorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant. 4 nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant, et si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinæ strage congestis saxis, extruebant. 5 cum operibus lentior oppugnatio esset, scalas per manipulos dividi prætor iussit, ut corona undique moenia adgressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec adtinebat oppugnari nec poterat. 6 ipse ab ea parte, qua duæ turres quodque inter eas muri erat, corruerat, duo milia militum delectorum admovit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto, scalis vacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent. 7 haud segniter oppidani vim eius arcere parant. nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros eam se sæpem minabantur, ut, incendio intersæpti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem murum haberent. 8 quod inceptum eorum fors inpediit; nam tantus repente effusus est imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa. 9 itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in unius loci præsidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur. 10 in primo tumultu captæ urbis seniores inpubesque, quos casus obvios obtulit, passim cæsi; armati in arcem confugerunt; et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona venierunt. 11 fuerunt autem duo milia ferme et quingenti. ornamenta urbis, statuæ et tabulæ pictæ, et quidquid pretiosæ prædæ fuit, ad naves delatum; urbs diruta a fundamentis. 12 inde Thebas ductus exercitus; quibus sine certamine receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant; adversæ factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona vendidit. his gestis in Boeotia ad mare ac naves redit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑