Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 63

1 Vadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum, ex quo cesserant, repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu. eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit. 2 transvolat inde in partem alteram suis victoriæ nuntius; simul et in hostis iam pavidos, quippe fuso suæ partis validiore cornu, impetum facit. non aliorum eo proelio virtus magis enituit. 3 consul providere omnia, laudare fortis, increpare, sicubi segnior pugna esset. castigati fortium statim virorum opera edebant; tantumque hos pudor, quantum alios laudes excitabant. 4 redintegrato clamore undique omnes conisi hostem avertunt, nec deinde Romana vis sustineri potuit. Sabini fusi passim per agros castra hosti ad prædam relinquunt. ibi non sociorum, sicut in Algido, res, sed suas Romanus populationibus agrorum amissas recepit. 5 gemina victoria duobus bifariam proeliis parta maligne senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decrevit. populus iniussu et altero die frequens lit iit supplicatum; et hæc vaga popularisque snpplicatio supplicatio studiis prope celebratior fuit. 6 consules ex composite eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium campum evocavere. ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites dedita opera terroris causa haberi. 7 itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc ædes Apollinis est — iam turn tum Apollinare appellabant — , avocavere senatum. 8 ubi cum ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum multis dissuasum prodeuntibus, 9 maxime C. Claudio vociferante: de patribus, non de hostibus consules triumphare velle, gratiamque pro privato merito in tribunum, non pro virtute honorem peti. numquam ante de triumpho per populum actum, semper æstimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse. 10 ne reges quidem maiestatem summi ordinis inminuisse. ne ita omnia tribuni potestatis suæ inplerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. ita demum liberam civitatem fore, ita æquatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat. 11 in eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus ear eam rogationem acceperunt. tur tum primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑