Titus Livius, Ab urbe condita
1 abestonum . Romani non abscedentes ab ripa Penei transtulerunt in locum tutiorem castra. 2 eo Misagenes Numida venit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et viginti. 3 per eos dies consilium habenti regi de summa rerum, cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare, ut secunda fortuna in condicionem honestæ pacis uteretur potius, quam spe vana evectus in casum inrevocabilem se daret: 4 modum inponere secundis rebus nec nimis credere serenitati præsentis fortunæ prudentis hominis et merito felicis esse. 5 mitteret ad consulem, qui foedus in easdem leges renovarent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinctio victore accepisset. 6 neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna posse, neque spem firmiorem pacis perpetuæ dari, quam quæ perculsos adverso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum. 7 quodsi Romani tum quoque insita pertinacia æqua aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum pervicacis superbiæ futuros testes. 8 numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus; itaque plurium adsensu conprobata est sententia. 9 legati ad consulem missi adhibito frequenti consilio auditi sunt. 10 pacem petiere, vectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum et ipsum. 11 hæc legati. summotis his cum consultarent, Romana constantia vicit in consilio. ita tum mos erat, in adversis voltum secundæ fortunæ gerere, moderari animos in secundis. 12 responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius. 13 hæc cum renuntiassent legati, miraculo ignaris moris Romani pertinacia esse, et plerique vetare amplius mentionem pacis facere: ultro mox quæsituros, quod oblatum fastidiant. 14 Perseus hanc ipsam superbiam, quippe ex fiducia virium esse, timere, et summam pecuniæ augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare. 15 postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde profectus erat, rediit belli casum de integro temptaturus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
