Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 62

1 ad id, quod sua sponte satis conlectum animorum erat, indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum exercitum victorem in urbem rediturum, sibi ultro per contumelias hostem insultare; quando autem se, si turn tum non sint, pares hostibus fore? 2 ubi hæc fremere militem in castris consul sensit, contione advocata “quem ad modum” inquit “in Algido res gesta sit, arbitror vos, milites, audisse. qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit. 3 consilio collegæ, virtute militum victoria parta est. quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod vos mihi feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici potest. 4 si trahendum est, ego, ut in dies spes virtusque vestra crescat, eadem, qua institui, disciplina efficiam; si iam satis animi est decernique placet, agitedum clamorem, qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem voluntatis virtutisque vestræ!” 5 postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene vertat, gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum adfirmat. reliquum diei apparandis armis consumptum est. 6 postero die simul instrui Romanam aciem Sabini videre et ipsi, iam pridem avidi certaminis procedunt. proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, veteris perpetuæque alterum gloriæ, alterum nova nuper victoria elatum. 7 consilio etiam Sabini vires adiuvere; nam cum æquassent aciem, duo extra ordinem milia, quæ in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine inpressionem facerent, tenuere. 8 quæ ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et æquato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt. 9 verecundiæ erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑