Titus Livius, Ab urbe condita
1 Romæ aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt; 2 in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse, 3 et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, 4 et navium speciem de cælo adfulsisse, et ædem Spei, quæ est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hostiam se commovisse et corvum in ædem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse, 5 et in agro Amiternino multis locis hominum species procul candida veste visas nec cum ullo congressas, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Cære sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. 6 ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi; quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum; et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. 7 iam primum omnium urbs lustrata est, hostiæque maiores quibus editum est dis cæsæ, 8 et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum æneum matronæ iunoni lunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Cære, ubi sortes adtenuatæ erant, imperatum, et supplicatio Fortunæ in Algido; 9 Romæ quoque et lectisternium Iuventati et supplicatio ad ædem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiæ cæsæ quinque, 10 et C. Atilius Serranus prætor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. 11 hæc procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
